Agnese Tiracorrendo et Sharon Mostarda scripserunt
Via celebris quae via Sacra nominatur
Die vigesimo octavo mensis Martii classis 3S2 cum tribus puellis classis 5S3 iverunt Romam ut viderent Fora Imperatoria, Forum Romanum et amphitheatrum Flavium.
Profecti sumus tramine ferriviario (italice : treno) et cum illic eramus, gradibus usque ad Fora Imperatoria ivimus. Ibi custos nos duxit in fora dum nos latine fecimus exceptiones cinematographicas (italice: riprese) ut fabricaremus imagines moventes (italice: filmato) monstrantes aedificia antiqua Romae sita. Illa Fora erant Forum Traiani, ubi vidimus reliquias Basilicae.Ulpiae et columnam Traiani, in qua bella quae Traianus in Dacia gessit plurimis imaginibus illustrantur; deinde ad Forum Iulium convenimus, in quo erant quoque inscriptiones in moeniis, tum ad forum Nervae et forum Augusti.
Postremo ivimus ad templum Pacis. Post fora Imperatoria, vidimus forum Romanum quod situm est infra Capitolium et Palatinum. Illic duo basilicae sunt, basilica Aemilia et basilica Iulia et multa templa ut aedes Vestae. Illic quoque Curia est, id est aedificium quo senatus Romanus convenire solebat; illic illo die operum artis expositio erat.
Tres discipulae classis 5S3 ante columnam Traiani Discipuli classis 3S2 cum magistris
Postea ivimus ad prandium ante Pantheum, altum templum rotundum, in campo Martio extructum a M. Agrippa, duce illustri qui classi Augusti praefectus erat, et ambulavimus inter monumenta antiqua et tabernas novas.Postremo post meridiem ivimus ad clarissimum amphitheatrum Flavium, quod imperator T. Flavius Vespasianus in loco stagni domus Neronis exstruxit.
Nos mirati eramus quia ibi cogitatione finximus certamina quae Romae fiebant inter gladiatories et bestias.Tum ferrivia subterranea (italice:metropolitana) adivimus ad stationem viae ferratae ubi traminem ascendimus ut rediremus domum.
Fuit dies ad discendum utilis et delectationis plenus, quia nos monstravit quomodo haec urbs mirabilis a parva origine ad tantam magnitudinem pervenisset ut caput orbis terrarum appellaretur (ut dicit Ovidius: Hic ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae/ et paucae pecudes et casa rara fuit) et, imaginibus moventibus factis, fabricavimus pulchram rem cinematographicam, quae manebit memoria indelebilis in animis nostris.
Discipula classis 3S2 quae instrumento cinematographico
puellis de foro Augusti et templo Martis Ultoris loquentibus pelliculam imprimit